monumenta.ch > Cassiodorus > 39 > csg75.154 > sectio > sectio 18 > bnf9389.248 > sectio > csg75.10 > Regum II, 18 > XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > 36 > bnf10439.191 r > bmv294.19 > 28 > sectio 21 > csg75.256 > Regum II, 16 > sectio 7 > tblHarleyMS1775.16v > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, VIII.De Ambrosii Mediolanensis episcopatu atque fiducia loquendi. <<<     >>> X.Epistula Illyricianorum episcoporum ad Orientales episcopos profitentium consubstantialem Trinitatem.

Cassiodorus, 7, CAPUT IX.Edictum Valentiniani et Valentis de consubstantiali Trinitate.

1 Impp. maximi, pii, victores, Augusti, Valentinianus, Valens et Gratianus, episcopis dioeceseos Asiae, Phrygiae, Carophrygiae, et Pacatianae, in Domino salutem.
2 Tanto concilio in Illyrico celebrato, et subtiliter habita quaestione de salutari Verbo, ostenderunt ter beati pontifices Trinitatem consubstantialem Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quam nequaquam declinantes, iuxta ministeria religionis magni Regis exercent. Hanc ergo praedicari decrevit nostra quoque potentia: ita tamen ut non dicant aliqui: Sequimur religionem imperatoris, hanc patriam gubernantis, et non illi potius obedientes qui nobis salutis mandata contradidit.
3 Evangelium namque Christi nostri sic habet: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo [Matth. XXII, 21]. Quid ergo dicitis vos episcopi et praesules salutaris Verbi? Si ita se habet vestra probatio, diligentes alterutros, imperiali abuti dignitate quiescite; et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant: quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium a Deo angelorum repelluntur incursus, quique omnes daemones corruptores precum assiduitate confundunt, tributa secundum leges inferre non respuunt, potestatique regiae non resistunt; sed sincera voluntate et superni Dei mandata custodiunt, et nostris legibus subiugantur. Vos autem inobedientes esse monstramini.
4 Et nos quidem subiicimur ei qui primus est et novissimus; vos autem vobismet arrogatis. Nos itaque puros nosipsos a vobis esse desideramus. Et sicut Pilatus in examinatione nostri Christi, dum nollet eum perimere, conversusque ad Orientem, et petens aquam, diluit manus suas dicens: Innocens ego sum a sanguine huius iusti [Matth. XXVII, 24]: sic etiam nostra maiestas semper mandavit persecutionem non fieri, neque fluctuationes inferri, nec invidere laborantibus in agro dominico, neque dispensatores magni Regis expellere; ut non ad praesens et sub imperio nostro crescere videamini, et postea testamentum Domini subdere passioni, sicut in sanguine Zachariae.
5 Sed illi post adventum superni Regis, Domini nostri Iesu Christi disrupti sunt, contraditi morti cum adiutore suo daemone corruptore. Hoc praecepimus in Megetio, et Ciceronio, et Damasco, et Lampone, et Brintisio, qui auditores fuerunt. Sed etiam ipsa vobis gesta direximus, quatenus cognoscatis ea quae in eximio sunt concilio celebrata. His ergo litteris subdidit etiam dogmata concilii, haec summatim habentia: Profitemur, sequentes magnum orthodoxumque concilium, consubstantialem Patri esse Filium; et non sic intelligimus consubstantialem, sicuti dudum quidam exposuerunt, non vere subscribentes, et nunc alii illos vocantes Patres, virtutem sermonis respuunt, et sequuntur eos, qui per consubstantialitatem similitudinem significatam esse scripserunt; eo quod nulli reliquarum creaturarum per eum factarum similis sit Filius, nisi tantummodo Patri.
6 Sed qui haec exponunt, creaturam praecipuam Dei Filium impie dogmatizant. Nos itaque sapimus, sicut etiam concilia nuper Romae et in Galliis celebrata, unam esse eamdemque substantiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti in tribus personis, quod est in tribus perfectis subsistentiis. Confitemur autem secundum Nicaenam expositionem, et incarnatum Filium Dei consubstantialem ex Virgine sancta Maria, et in hominibus inhabitasse, et complesse dispensationem pro nobis omnem in nativitate, et passione, et resurrectione, et in coelos ascensione; et iterum venturum, ut reddat nobis similitudinem divinam; a semetipso Deum existentem carnigerum, et hominem Deiferum.
7 His ergo quae praedicta sunt, contraria sapientes anathematizamus, et eos simul qui non vere anathematizant eum qui dixit, Antequam nasceretur, non fuit Filius; sed scripsit, quia et antequam opere nasceretur, virtute erat in Patre. Hoc enim et in omnibus creaturis est, quae non semper existunt sicuti Deus. Filius enim semper cum Patre est, sempiterna nativitate progenitus.
8 Haec igitur imperator summatim significavit: ego vero etiam ipsas concilii litteras ponendas existimo. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 158.]
Cassiodorus HOME

bav823.276 bav824.199 bnf1603.137

Cassiodorus, Historia Eccl., 7, VIII.De Ambrosii Mediolanensis episcopatu atque fiducia loquendi. <<<     >>> X.Epistula Illyricianorum episcoporum ad Orientales episcopos profitentium consubstantialem Trinitatem.
monumenta.ch > Cassiodorus > 39 > csg75.154 > sectio > sectio 18 > bnf9389.248 > sectio > csg75.10 > Regum II, 18 > XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > 36 > bnf10439.191 r > bmv294.19 > 28 > sectio 21 > csg75.256 > Regum II, 16 > sectio 7 > tblHarleyMS1775.16v > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik